[231] EPISTOLA XXXI.

Illustri ac generoso Domino,

Domino GUILIELMO,

Comiti de NASSAU, Gubernatori FRISIAE. ac Dominis

DEPUTATIS ejusdem Provinciae.

Nobiles Prudentesque Domini,

Cum Domini Herberti reditum sua Majestas diu expectasset, unaque responsum a vobis, num in isto tractatu pacis jam in eundo Commissarios una mittere, & communem operam navare velletis: quandoquidem ob hanc moram & cunctationem suspecta coepit esse Duci Parmensi integritas Majestatis Suae, ac si non illa fide bona pacem cogitaret: Non potuit illa diutius Commissariorum suorum tardare profectionem, sed eos coacta est jam denique Ostenum mittere, ubi cum Regiis Commissariis in illum pacis tractatum ingrediantur.
Iam vero quando quidem pluribus in locis harum Provinciarum falsos de se malevolosque rumores in vulgus disseminari sua Majestas intellexerit; verbi gratia: Iam dudum illam occulto & clandestino foedere cum Duce Parmensi convenisse, interque caetera ratum esse, ut civitates illae, quae jam in sua ditione ac potestate sunt, continuo Duci tradantur in manus: Insignem hanc contumeliam graviter molesteque fert Majestas Sua, tum quod ejuscemodi calumniae percrebuerint, tum vero quod hactenus nihil omnino factum sit, uti authoribus supplicia debita inferantur.
Et quanquam non sine causa Majestas Sua sic animum inducere potuisset, ne vos ulterius in hoc pacis negotio sollicitaret ob vestram (ut illa quidem interpraetatur) ingratitudinem, promeritorumque suorum oblivionem, cum aliis compluribus indiciis compertam, tum vero praesertim hac ipsa cunctatione vestra, qua postulato suo responsum reddere distulistis, cum & olim a Gubernatore vestro Comite LEYCESTRIO, & nuperrime a Domino Herberto vobis propositam fuisset: Nihilo tamen secus, quod ita persuasum sit Majestati suae intervenisse moram hanc quorundam sibi non optime cupientium machinatione, non communi provinciarum totiusque populi consensu, quos illa nihil dubitat, bene memores gratis liberalitatisque suae, pristinum illud erga se studium retinere: Idcirco Sua Majestas ita secum ipsa constituit nihil intentatum aut inexpertum relinquere, quod salutem vestram & incolumitatem spectare posse videatur.
Quoniamque Sua Majestas responsum a vobis propositioni suae septimum jam mensem expectarit, nec ullam interea vestram aut responsionem aut accusationem audierit; Neque jam longius (integro salvoque honore suo) praestolari queat, quod pridem PARMENSI pollicita sit sese Commissarios transmissuram; qua re dilata de die in diem spe atque expectatione responsi vestri, in eam ille devenit opinionem, nil aliud agere Majestatem Suam, quam tergiversari quodammodo ac se illudere, unde negotium illud omne propemodum infectum fuerat: Iam tandem Commissarios Illa suos legavit, qui undecimo Februarii jam elapsi Doveri Ostenam versus navem conscenderent. Quodsi vobis adhibito maturiori consilio rationem hanc inire libuerit, intereaque dum agetur Tractatus iste Ostenam aliquos mittere, qui se adjungant Commissariis Majestatis Suae, quaeque vobis commoda videbuntur, proponant: Eo est illa studio erga vos, adeoque tranquillitatis vestrae sollicita, (quod vobis etiam ipsis non erat perspectu difficile, nisi ferri vos in obliquum passionibus pateremini) ut quanquam a vobis non humanissime accepta fuerit; tam illa Commissariis suis ita dederit in mandatis, ut si quid a vestris afferatur in rem commodumque patriae, id illi quam commendatissimum habeant; omnique studio & industria promoveant; quo peregrino milite remoto, religioneque farta, tecta, conservata, & ea politiae forma stabilita, quae cum antiquis immunitatibus vestris ac privilegiis congruat, aliquando tandem hisce provinciis beata pax restituatur, qua jam ante belli tumultus floruerunt.
Quo tam Christiano Regalique Majestatis suae instituto, erit illa coram Deo coram hominibus purgata, si quid aliorsum vobis evenerit, tametsi non sine gravi dolore suo videat, quorum illa salutis tam eximiam singularemque curam semper habuerit; tam obnixo obstinatoque animo quae sibi salutaria sint repudiare.
Relinquitur jam aliud sed alterius argumenti, quo se non mediocriter offensam violatamque sua Majestas conqueritur, quod illi omnes, quorum illustrius aliquanto studium erga se perspectum sit, indigne accipiantur, & vero  Colonnellus Senoy hostilem in modum petatur, quos vel hoc ipso nomine sua Majestas gratiores vobis fore speraverat, quod in suam fidem inclinati putarentur: Cum vero jam illos parum sua gratia tutos defensosque perspiciat, neque ab hac violenta ratione cessatum esse, quantumvis jam antea declaratum sit, quam illa Majestati suae cordi non fuerit: Imperavit illa mihi, diserte vobis denuntiarem, nisi Colonnellum Senoy armis & aperto Marte persequi destiteritis, cogetur illa revocatis subsidiis gratiam erga vos suam, quam singularem hactenus experti estis, prorsus imminuere, vosque vobis ipsis relinquere. II. Martii, MDLXXXVIII stylo veteri.

H. KYLLYGRAEUS.